Arcana Coelestia (Potts) n. 3938

Previous Number Next Number See English 

3938. `Et dixit Leah in beatitudine mea, quia beatificabunt me filiae': quod significet in sensu supremo aeternitatem, in interno felicitatem vitae aeternae, in externo jucundum affectionum, constat ex significatione `beatitudinis,' et ex significatione `beatificabunt me filiae': `beatitudo' quod in sensu supremo sit aeternitas, non constare potest nisi ex correspondentia cum illis quae apud hominem sunt; nam quae Divina sunt, seu quae infinita, non capiuntur aliunde quam a finitis, quorum ideam habere potest homo; absque idea ex finitis, {1}et principaliter absque idea ex illis quae sunt spatii et {2}temporis, homo {3}nihil potest comprehendere de Divinis, minus de Infinito; ne quidem potest homo absque idea spatii et temporis aliquid cogitare, n. 3404, nam quoad corpus est in tempore, ita quod quae ex sensualibus externis; at angeli et spatio sunt, {4}habent ideas status, inde es in Verbo significent status, videatur n. 1274, 1382, 2625;, 2788, 2837, 3254, 3356, 3827; [2] sed sunt bini status, nempe status qui correspondet spatio, et status qui correspondet tempori; status qui correspondet spatio, est status quoad `esse,' et status qui correspondet tempori, est status quoad `existere,' n. 2625; sunt enim duo quae faciunt hominem, nempe esse et existere; esse hominis non aliud est quam recipiens aeterni quod procedit a Domino; sunt enim homines, spiritus et angeli non nisi quam recipientia seu formae recipientes vitae a Domino; receptio vitae est de qua praedicatur `existere'; credit credat {5}homo quod sit, et quidem ex se, cum tamen non est ex se, sed existit ita, ut dictum est;

ESSE solum est in Domino, et id vocatur JEHOVAH; ex ESSE quod JEHOVAH, sunt omnia quae apparent sicut sint; sed Esse Domini seu Jehovah nusquam alicui communicari potest, solum Humano Domini. Hoc factum est Esse Divinum, hoc est, Jehovah; quod Dominus quoad utramque Essentiam sit Jehovah, videatur n. 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035. Existere praedicatur {6}etiam de Domino, sed modo cum fuit in mundo ac induit ibi Divinum Esse;

at cum factus Divinum Esse, tunc non amplius Existere de Ipso praedicari potest, aliter ac quoddam Procedens ab Ipso; quod procedit ab Ipso, est quod apparet sicut Existere in Ipso, at non est in Ipso, sed est ab Ipso, et facit ut homines, spiritus, et angeli existant, hoc est, vivant. Existere apud hominem, spiritum et angelum est vivere, et vivere ejus est felicitas aeterna;

felicitas vitae aeternae est cui in supremo sensu correspondet aeternitas, quae a Divino Esse Domini. Quod felicitas vitae aeternae sit quae in sensu interno significatur per `beatitudinem,' {7}patet; {8}tum quod jucundum affectionum in sensu externo, ita absque explicatione. [4] Sed est jucundum affectionum veri et boni quod correspondet felicitati vitae aeternae, quod significatur;

omnes affectiones habent sua jucunda, sed quales affectiones, talia sunt jucunda; affectiones mali et falsi etiam habent sua jucunda, et antequam homo regeneratur, et accipit a Domino affectiones veri et boni, apparent illa jucunda sicut unica, usque adeo ut Credant quod non alia jucunda dentur, consequenter si privarentur illis quod prorsus perirent; at qui a Domino accipiunt jucunda affectionum veri et boni, per gradus vident et percipiunt qualia jucunda illius vitae sunt quae unica esse crediderunt, quod nempe vilia respective, immo spurca; et quo plus in jucunda affectionum veri et boni progressus fit, eo plus incipit homo vilipendere jucunda illa mali et falsi, et tandem aversari illa; [5] locutus quandoque sum cum illis in altera vita qui in jucundis {9}mali et falsi fuerunt, et illis dicere datum, quod non prius vitam habeant quam cum privantur jucundis suis, sed dixerunt sicut tales in mundo quod si illis privarentur, nihil vitae amplius illis esset; sed respondere datum quod tunc primum vita incipiat, et cum illa vita felicitas qualis in caelo, quae ineffabilis est respective; sed hoc non potuerunt capere quia quod ignotum est, creditur nihil esse:

similiter se habet cum omnibus illis in mundo qui in amore sui et mundi sunt, et inde in nulla charitate, illi jucundum illorum amorum sciunt, sed non jucundum hujus, nempe charitatis, quare etiam prorsus nesciunt quid charitas, et adhuc magis quod aliquod jucundum sit in charitate, cum tamen jucundum charitatis est quod implet universum caelum, et facit ibi beatitudinem et felicitatem, et si credere velis, etiam intelligentiam et sapientiam cum earum jucundis, nam in jucunda charitatis influit Dominus cum luce veri et flamma boni, inde cum intelligentia et sapientia; falsa autem et mala rejiciunt illa, suffocant et pervertunt, inde insipientia et insania; ex his constare potest quid jucundum affectionum est, et quale est, quod correspondet felicitati {10}vitae aeternae. [6] (s)Homo hujus saeculi credit, si modo in ultima mortis hora confidentiam fidei habeat, in quacumque affectione per totum vitae suae cursum vixerit, possit venire in caelum; cum illis qui ita vixerunt et quoque ita crediderunt, etiam quandoque locutus sum;

illi cum in alteram vitam veniunt, primum nihil aliud cogitant quam quod intrare possint in caelum, non attendentes ad vitam suam anteactam, quod nempe per illam vitam induerint jucundum affectionis mali et falsi ex amoribus sui et mundi qui illis pro finibus fuerant; illis dicere datum est quod unusquisque admitti possit in caelum, quia nulli a Domino caelum negatur, sed num ibi vivere possint, scire poterunt si admittuntur; aliqui qui constanter id crediderunt, etiam admissi sunt; sed quia ibi est vita {11}amoris in Dominum et amoris erga proximum, quae omnem vitae sphaeram et felicitatem ibi facit, cum illuc venerunt, inceperunt angi, nam in tali sphaera non respirare potuerunt, et tunc sentire foeditatem suarum affectionum, ita cruciatum infernalem, quare inde se praecipitarunt, dicentes quod longe inde abesse velint, mirantes quod id sit caelum, quod illis infernum;

inde patet quale jucundum unum est et quale jucundum alterum, et quod illi qui in jucundo {12}affectionum mali et falsi sunt, nequaquam interesse possint illis qui in jucundo affectionis boni et veri, quodque opposita sint, sicut caelum et infernum; videantur n. 537-539, 541, 547, 1397, 1398, 2130, 2401. [7] Porro quod felicitatem vitae aeternae attinet, homo qui in affectione boni et veri est, cum vivit in mundo, non potest illam percipere, sed loco ejus jucundum quoddam;(s) causa est quia in corpore est, et cum in corpore, est in curis mundanis et inde in anxietatibus; haec faciunt ut felicitas vitae aeternae quae intus' in illo est, non manifestari possit aliter tunc, nam cum illa ab interiore influit in curas et anxietates, quae sunt exterius apud hominem, tunc inter curas ibi et anxietates illabitur, et fit {13}quoddam jucundum obscurum, at usque est jucundum in quo beatum est, et in hoc {14}felix; contentum esse in Deo est tale; at cum homo exuitur corpore, et simul mundanis illis, tunc felicitas quae latuit ita in obscuro in {15}interiore ejus homine, prodit et se revelat. [8] Quia affectio toties nominatur, dicendum est quid per affectionem intelligitur: est affectio nihil aliud quam amor sed continuum ejus; homo enim afficitur vel malo et falso, vel bono et vero, ex amore; hic amor quia in omnibus et singulis ejus adest et inest, non percipitur ut amor, sed variatur secundum res, et secundum status et eorum mutationes, et hoc continue in singulis quae homo vult, cogitat et agit; hoc continuum amoris est quod vocatur affectio, estque id continuum {16}quod regnat in hominis vita et quod facit omne jucundum apud illum, et quia hoc, facit ipsam ejus vitam, nam vita hominis non est nisi quam jucundum quod est affectionis ejus, ita non nisi quam affectio quae est amoris ejus; amor est velle hominis, et inde est ejus cogitare, et sic est ejus agere. @1 proinde$ @2 i quae sunt$ @3 quamdiu in corpore, nihil potest cogitare, n. 3404, corpus enim est in tempore et in spatio; starting at cogitare, over this is interpolated comprehendere de Divinis, minus de Infinito; nequidem potest homo absque idea spatii et temporis aliquid cogitare, homo enim corpore suo, ita in cogitatione ex sensualibus et corporeis, cum est in mundo$ @4 i pro ideis ex illis$ @5 i enim$ @6 quoque$ @7 i inde$ @8 et quod jucundum affectionum sit, quod in sensu externo, significatur, constare potest absque explicatione;$ @9 i affectionum$ @10 aeterno$ @11 affectionis$ @12 affectionis$ @13 quod$ @14 felicitas$ @15 interno$ @16 illud vitae hominis quod regnat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church