3940. Vers. 14-16. Et ivit Reuben in diebus messis triticorum, et invenit dudaim in agro, et adduxit illos ad Leam matrem suam, et dixit Rachel ad Leam, Da quaeso mihi de dudaim filii tui. Et dixit illi, An parum sumpsisse te vivum meum, et sumes etiam dudaim filii mei? et dixit Rachel, Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim filii tui. Et venit Jacob de agro in vespera, et exivit Leah obviam ei, et dixit, Ad me venies, quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei; et cubuit cum illa in nocte illa. `Ivit Reuben in diebus messis triticorum' significat fidem quoad statum ejus amoris et charitatis: `et invenit dudaim in agro' significat illa quae amoris conjugialis sunt in vero et bono charitatis et amoris: `et adduxit illos ad Leam matrem suam significat applicationem ad affectionem veri externi: `et dixit Rachel ad Leam' significat perceptionem affectionis et desiderium veri interioris: `Da quaeso mihi de dudaim filii tui' significat illorum quae amoris conjugialis sunt quibus mutuo et vicissim conjungeretur: `et dixit illi, An parum sumpsisse te virum meum' significat quod conjugiale desiderium sit:
`et sumes etiam dudaim filii mei' significat quod sic conjugiale subtraheret boni naturalis cum vero externo: `et dixit Rachel' significat consensum: `Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim filii tui' significat quod conjungeretur{1}: `et venit Jacob de agro in vespera' significat veri bonum in statu boni, sed in obscuro quale naturali: `et exivit Leah obviam ei' significat desiderium a parte affectionis veri externi: `et dixit, Ad me venies' significat quod ei conjungeretur: `quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei' significat quod sic ex proviso constipulatum: `et cubuit cum illa in nocte illa' significat conjunctionem. @1 i amore conjugiali$