Arcana Coelestia (Potts) n. 3964

Previous Number Next Number See English 

3964. `Et vocavit nomen ejus Dinah': quod significet quale, constat ex significatione `nominis et vocare nomen' quod sit quale, de qua supra; {1}quale, quod Dinah repraesentat et significat, est omne quod est Ecclesiae fidei in qua bonum, de qua mox supra; idem etiam a derivatione nominis ejus patet, {2}in lingua enim originali {3}significat Dinah judicium; quod `judicium' in Verbo praedicetur de vero quod fidei, videatur n. 2235; et quod `judicare' in sensu interno sit sanctum fidei, et in externo bonum vitae, n. 3921; haec sunt Ecclesiae. @1 quod Dinah significet quale, quod nempe Ecclesiae fidei in qua bonum$ @2 nam in lingua$ @3 derivatum est a Judicio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church