Arcana Coelestia (Potts) n. 398

Previous Number Next Number See English 

398. Quod 'exire a faciebus Jehovae' significet separari a bono fidei amoris, prius ad vers. 14 videas: quod 'habitaverit in terra Nod' significet extra verum et bonum, constat a significatione vocis 'Nod,' quod est vagus et profugus esse; et quod vagus et profugus sit privatus esse vero et bono, videatur etiam prius. Quod 'versus orientem Edenis' sit juxta mentem intellectualem, ubi prius regnavit amor; tum juxta mentem rationalem, ubi prius regnavit charitas, constat ex iis quae prius dicta sunt de significatione 'orientis Edenis', quod nempe 'oriens' sit Dominus, 'Eden' sit amor. Apud Ecclesiae Antiquissimae viros, mens, quam constituunt voluntas et intellectus, una erat; voluntas enim ibi erat omne, sic ut intellectus esset voluntatis, ex causa quia non distinguebatur inter amorem qui est voluntatis, et fidem quae intellectus, quia amor erat omne et fides erat amoris; sed postquam separabatur fides ab amore, ut apud eos qui vocabantur 'Cain,' non amplius voluntas aliqua regnabat; sed quia intellectus loco voluntatis, seu fides loco amoris, in mente illa regnaret, dicitur quod 'habitaverit versus orientem Edenis'; nam, ut modo dictum, distinguebatur fides, seu 'signum ponebatur,' ut conservaretur in usum generi humano.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church