3984. `Quia parum quod fuit tibi ante me': quod significet quod sterile ejus bonum nisi conjungatur, etiam constare potest a serie in sensu interno; agitur enim de qualitate boni per `Labanem' repraesentati, antequam conjunctum fuit cum bono veri, quod est Jacob,' quod `fuerit parum utile,' hoc est, sterile; sed quomodo cum his se habet, a nunc sequentibus patebit.