4011. `Et Jacob pascens greges Labanis reliquos': quod significet quod ex relictis desumeret illa bona et vera quae conjungerentur, constat ex significatione `gregem' quod sint bona et vera, de {2}qua n. 343, 2566, 3767, 3768, 3772, 3783; `pascere greges reliquos' quod sit ex relictis desumere illa, nempe bona et vera quae conjungerentur, a sequentibus patet, ibi enim de illa re agitur. @1 quibus$