Arcana Coelestia (Potts) n. 4042

Previous Number Next Number See English 

4042. Inde nunc est quod per hominem solum datur descensus e caelis in mundum, et ascensus e mundo in caelos; cerebrum est et ejus interiora per quae descensus et ascensus fit, ibi enim sunt ipsa principia, seu fines primi et ultimi, a quibus effluunt et derivantur omnia et singula quae in corpore; ibi etiam est unde cogitationes quae intellectus, et unde affectiones quae voluntatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church