Arcana Coelestia (Potts) n. 4044

Previous Number Next Number See English 

4044. Repraesentationes non aliud sunt quam imagines spiritualium in naturalibus, et cum illa rite repraesentantur in his, tunc correspondent: at qui non novit quid spirituale est, sed solum quid naturale, is putare potest quod tales repraesentationes et inde correspondentiae non dari possent, dicere enim apud se, quomodo potest spirituale agere in materiale; sed si velit reflectere super illa quae in se quolibet momento fiunt, aliquam ideam illorum sibi poterit comparare, nempe quomodo voluntas potest agere in musculos corporis et sistere reales actiones, et quoque quomodo cogitatio potest agere in organa loquelae, movendo pulmones, tracheam, guttur, linguam, labia, et sistere loquelam, tum quomodo affectiones agere possint in faciem, et ibi sistere sui imagines, adeo ut inde sciat saepe alter quid cogitet et velit; haec possunt dare aliquam ideam repraesentationum et correspondentiarum; quia nunc talia sistuntur in homine, et quia non datur aliquid quod subsistere potest a se, sed ab alio, et hoc rursus ab alio, et demum a Primo, et id per nexum correspondentiarum, inde {1}possunt illi qui aliqua judicii extensione {2}gaudent, concludere quod inter hominem et caelum correspondentia sit, et porro quod inter caelum et Dominum, Qui Primus. @1 potest$ @2 gaudet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church