Arcana Coelestia (Potts) n. 4059

Previous Number Next Number See English 

4059. Ex singulis quae in his versibus dicta sunt, manifeste patet quod sensus internus sit, et quod absque illo sensu intellecto nequaquam sciri possit quid involvunt, sicut quod `sol obscurabitur, quod etiam `luna,' quod `stellae cadent de caelo,' et quod `potentiae caelorum commovebuntur'; quod `Dominus appariturus in nubibus caeli,' quod `angeli sonabunt tuba, et sic congregabunt electos'; qui non sensum internum horum verborum novit, credet quod talia eventura, immo quod periturus mundus cum omni quod apparet in universo; at {1} quod non aliquis interitus mundi per ultimum judicium sit intellectus sed Ecclesiae consummatio seu vastatio quoad charitatem et fidem, videatur n. 3353, et manifeste patet a verbis quae sequuntur in eodem {2} capite apud Matthaeum, Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur duae molentes, una assumetur, altera relinquetur, vers. 40, 41. @1 sed$ @2 i hoc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church