4070. `Et ad nativitatem tuam': quod significet quod ad verum inde, constat ex significatione `nativitatis' quod sit verum quod ex bono, omne enim verum nascitur ex bono, non aliunde est origo ejus, verum enim dicitur quia est boni et quia confirmat id ex quo est, hoc est, bonum, inde significatio nativitatis hic; quod `nativitates' sint fidei, videatur n. 1145, 1255; et quod `parere' sit agnoscere fide et actu, n. 3905, 3915.