4105. `Et abduxit omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam suam quam comparavit': quod significet separationem veri et boni quae sunt a Labanis, constat a significatione `abducere' quod sit separare; a significatione `acquisitionis' quod sit verum; et a significatione `substantiae' quod sit bonum; `quam comparavit' spectat Labanem et ejus gregem, per quem illa. Quod `acquisitio' sit verum, et `substantia' sit bonum, est quia acquisitio in lingua originali est vox quae quoque significat pecora in communi, per quae in specie vera significantur cum per `greges' bona; et per `substantiam' facultates ex quibus illa; cum enim in Verbo bina similis paene significationis dicuntur, tunc unum praedicatur de vero, alterum autem de bono, ob conjugium caeleste quod est veri et boni, in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712.