4113. `Per quod non indicavit ei quod fugiens is': quod significet per separationem, constare potest absque explicatione. Quod `Jacob furatus cor Labanis Aramaei per quod non indicavit ei, quod fugiens is' in sensu historico intelligitur quod Jacob deprivaverit Labanem spe possidendi omnia quae ejus erant, et in statum angustiae redegerit; Laban enim credidit, quia Jacob servivit ei, quod omnia quae Jacobi, fierent ejus, non modo mulieres Jacobi {1}, filiae suae, et filii illarum, sed etiam greges ejus, secundum legem tunc temporis etiam notam, et quoque receptam, de qua apud Mosen, Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet, et in septimo exibit liber gratis... si dominus ejus dederit ei mulierum et pepererit ei filios et filias, mulier et nati ejus erunt domini illius, et ille exibit cum corpore suo, Exod. xxi 2, 4;
quod id cogitaverit, patet a Jacobi verbis in sequentibus hujus capitis, Nisi Deus patris mei, Deus Abrahami, et pavor Jishaki, fuisset mihi, quod nunc vacuum misisses me, vers. 42;
et a Labanis, Respondit {2} Laban, et dixit ad Jacobum, Filiae filiae meae, et filii filii mei, et grex grex meus, et omne quod tu videns, mihi hoc, vers. 43;
non considerans quod Jacob non servus emptus fuisset, ne quidem servus, et quod ex nobiliore familia quam is, tum quod pro mercede acceperit tam mulieres quam gregem, et sic quod illa lex non pro Jacobo esset; quia nunc Jacob per id quod fugeret, Labanem illa spe deprivavit, ac inde illum in statum angustiae redegit, dicitur quod `furatus cor Labanis Aramaei, per id quod non indicavit ei quod fugiens is'; at in sensu interno per illa significatur mutatio status per `Labanem' significati quoad bonum per separationem: de status mutatione per separationem, videantur quae mox supra n. 4111 dicta sunt. @1 ejus$ @2 i Et$