Arcana Coelestia (Potts) n. 4122

Previous Number Next Number See English 

4122. `Et persecutus post eum': quod significet ardorem continuatum conjunctionis, constat ex significatione `persequi' hic quod sit ardor continuatus conjunctionis. Agitur hic in sensu interno de separatione boni medii a bono genuino postquam bonum medium inserviverat usui; processus separationis hic plene describitur, sed ille talis est ut ne quidem appercipi possit ab homine quod sit, sed angelis apparet manifeste cum innumerabilibus variis, sic enim vident et percipiunt apud hominem qui regeneratur, omnes status illius mutationes, apud quem ut {1} ministri adsunt, et secundum illas et per illas a Domino ducunt ad bonum quantum homo se duci patitur; et quia processus ille tanti usus est in caelo, ideo tam multis hic de illo agitur: inde quoque constare potest qualis est sensus internus, quod nempe sit Verbum angelicum. @1 sicut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church