Arcana Coelestia (Potts) n. 4129

Previous Number Next Number See English 

4129. `Et Laban fixit cum fratribus suis in monte Gilead' quod significet statum boni in aliquo conjunctionis illius, constat ex repraesentatione `Labanis' quod sit bonum nunc separatum a bono per `Jacobum' repraesentato; a significatione `figere' quod sit status illius boni; non dicitur `figere tentorium' quia non erat status sancti amoris nisi per aliquid conjunctionis illius; ex significatione `fratrum quod sint bona cum quibus bonum per `Labanem' significatum consociatum est {1}, de qua supra n. 4121;

et ex significatione `montis Gilead' quod sit ubi primum et ultimum conjunctionis, de qua supra n. 4117; inde patet quod per `Laban fixit cum fratribus suis in monte Gilead' significetur status boni in aliquo conjunctionis illius. [2] Quid porro haec quae nunc explicata sunt, involvunt, non ita ad captum exponi potest, nisi {2} ab illis quae contingunt in altera vita, quando societates spirituum et angelorum a Domino adjunguntur homini e ab eo separantur; adjunctionis illorum et separationis processus tali est secundum ordinem ibi; momenta illius processus plene hic descripta sunt, sed illa {3} singillatim exponere, quia prorsus ignota sunt homini, foret {4} mera arcana loqui; supra ubi de conjunctione et separatione societatum apud hominem regenerandum actum est, aliqua dicta sunt; sed satis est ut sciatur quod arcana processus illius in sensu interno hic contineantur, et quidem tanta et talia ut non possint quoad millesimam partem plene ad captum exponi. @1 I has consociata sunt, A had consociatum est but alters to consociata sunt$ @2 i nam sunt talia, quae nullus scire potest$ @3 i momenta$ @4 i per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church