4137. `Et miserim te in laetitia et in canticis': quod significet statum in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset quoad vera, constat ex significatione `miserim te' {1} quod sit quod se separaverit ex libero, sed quod non se separavisset cum in illo statu esset, constat ex illis quae prius n. 4113 dicta sunt; inde patet {2} quod illa verba a Labane dicta sint in statu in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset, ex proprio enim credere est ex non vero, at ex non proprio sed ex Domino {3}, est ex vero: quod status sit quoad vera, significatur per `mittere in laetitia et in canticis'; [2] laetitia enim et cantica praedicantur de veris: in Verbo laetitia et gaudium passim nominantur, et quandoque utrumque simul, at nominatur laetitia cum agitur de vero et ejus affectione, et gaudium `cum' de bono et ejus affectione; ut apud Esaiam, Ecce gaudium et laetitia occidere bovem, et mactare pecudem, edere carnem et bibere vinum, xxii 13;
ubi `gaudium' praedicatur de bono, et `laetitia' de vero: apud eundem, Clamor super vino in plateis, desolabitur {4} omnis laetitia, et exsulabit omne gaudium, xxiv 11:
apud eundem, Redempti Jehovae revertentur, et venient zionem cum cantu, et gaudium aeternitatis super capite eorum; gaudium et laetitia assequentur, et fugient tristitia et gemitus, xxxv 10; li 11:
apud eundem, Consolabitur Jehovah Zionem,... gaudium et laetitia invenietur in ea, confessio et vox cantus, li 3:
apud Jeremiam, Cessare faciam ex urbibus Jehudae, et ex plateis Hierosolymae, vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, quia in vastitatem erit terra, vii 34; xxv 10 apud eundem, Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae vox dicentium, Confitemini Jehovae Zebaoth, xxxiii 11:
apud eundem, Collecta est laetitia et exsultatio ex Carmele, et ex terra Moabi xlviii 33:
apud Joelem, Nonne coram oculis nostris cibus excisus est, e domo Dei nostri laetitia et exsultatio? i 16:
apud Zachariam, Jejunium erit domui Jehudae in gaudium et in laetitiam, et in festa bona, viii 19. [3] Qui non novit quod in Verbi singulis sit conjugium caeleste, hoc est, conjugium boni et veri, crederet quod utrumque, nempe gaudium et laetitia, unum essent, et modo dicta ob majorem emphasim rei, ita quod unum superfluum, sed non ita est, nam ne minimum vocis dictum est absque sensu spirituali; `gaudium' in allatis locis et {5} quoque in aliis, praedicatur de bono, et `laetitia' de vero, videatur etiam n. 3118. Quod `cantica' etiam praedicentur de veris, constat a pluribus in Verbo locis ubi cantica nominantur, ut Esai. v 1; xxiv 9; xxvi 1; xxx 29; xlii 10; Ezech. xxvi 13; Amos v 23, et alibi. [4] Sciendum quod omnia quae in regno Domini se referant vel ad bonum vel ad verum, hoc est, ad illa quae amoris sunt et quae fidei charitatis; illa quae se referunt ad bonum seu quae amoris sunt, vocantur caelestia; quae autem se referunt ad verum seu quae fidei charitatis sunt, dicuntur spiritualia; quia in Verbi omnibus et singulis agitur {6} de regno Domini, et in supremo sensu de Domino, et regnum Domini est conjugium boni et veri seu est conjugium caeleste, et Ipse Dominus est in Quo Conjugium Divinum et ex Quo conjugium caeleste, ideo in Verbi omnibus et singulis est conjugium illud, quod exstat imprimis apud Prophetas, ubi repetitiones unius rei, mutatis solum vocibus, occurrunt; at illae {7} repetitiones nullibi sunt inanes, sed per unam expressionem significatur caeleste, hoc est, id quod amoris seu boni est, et per alteram spirituale, hoc est, id quod fidei charitatis seu veri est; inde patet quomodo conjugium caeleste, hoc est, regnum Domini est in singulis Verbi, ac in supremo sensu ipsum Conjugium Divinum, seu Dominus. @1 i hic$ @2 sequitur$ @3 i credere$ @4 deseretur$ @5 ut$ @6 in Verbo omnia et singula agunt$ @7 ibi$