4148. `Respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum': quod significet statum si ex libero boni illius separatio facta, quod quoad affectiones veri laederetur, constat ex illis quae praecedunt ubi de separatione ex libero a parte boni per `Labanem' significati, actum est, quibus hic respondetur; singula verba involvunt in sensu interno arcana caelestia, quae exponi nequeunt ob causam de qua mox supra n. 4136:
quod significetur status si ex libero boni illius separatio facta esset, patet; et quod tunc affectiones veri laederentur, significatur per `forte rapies filias tuas a mecum,' per `filias' enim, hic Rachelem et Leam, significantur affectiones veri, ut prius multoties ostensum: quomodo haec se habent, a nunc sequentibus melius constare potest.