Arcana Coelestia (Potts) n. 415

Previous Number Next Number See English 

415. Quod per 'patrem pecoris' significetur bonum inde seu ex sanctis amoris, constare potest ex illis quae prius ad vers. 2 hujus capitis ostensa sunt, quod 'pastor gregis' significet bonum charitatis; hic autem non pastor sed 'pater,' nec grex sed 'pecus,' nominatur; 'et pecoris,' cujus pater, immediate sequitur post tentorium; inde constat quod significet bonum quod venit ex sancto amoris, et intelligitur habitaculum, seu caula pecoris, seu pater eorum qui habitabant tentorium et caulas pecoris, quae quod bona ex caelestibus amoris significent, constat quoque passim ex Verbo; ut apud Jeremiam, Ego congregabo reliquias gregis Mei de omnibus terris, quo dispuli illos, et reducam eos ad caulas suas, ut fetificent, et multiplicentur, xxiii 3:

apud Ezechielem, In pascuo bono pascam eos, et in montibus altitudinis Israelis erit caula eorum, ibi cubabunt in caula bona, et pascuum pingue pascent ad montes Israelis, xxxiv 14;

ubi 'caulae et pascua' pro bonis amoris, de quo praedicatur 'pingue': [2] apud Esaiam, Dabit pluviam seminis tui, quo seminabis humum; et panis, proventus humi, erit pinguis et oleosus, pascet pecora tua in die illo, prato lato, xxx 23;

ubi per 'panem' significatur caeleste, per 'pingue, quo pascent pecora' bona inde: apud Jeremiam, Redemit Jehovah Jacobum,... et venient, et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, super triticum, et super mustum, et super oleum, et super filios gregis, et armenti, et erit anima eorum sicut hortus irriguus, xxxi 11, 12;

ubi sanctum Jehovae describitur per 'triticum et oleum'; et bona inde per 'mustum, filios gregis et armenti,' seu pecoris: apud eundem, Ad filiam Zionis venient pastores et greges pecorum {1} eorum; figent ad illam tentoria circum circa, pascent quisque spatium suum, vi 3;

'filia Zionis' pro Ecclesia caelesti, de qua praedicantur 'et tentoria, et greges pecorum.' @ 1 Elsewhere S. has greges eorum only, which is as Heb. ('eder) = flock (of sheep), while (baqar) = herd (of oxen).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church