Arcana Coelestia (Potts) n. 4152

Previous Number Next Number See English 

4152. Vers. 33-35. Et venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis. Et Rachel accepit teraphim, et posuit illos in stramento cameli, et sedit super illis; et contrectabat Laban omne tentorium, et non invenit. Et dixit ad patrem suum, Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere coram te, quia via feminarum mihi; et scrutatus est, et non invenit; teraphim. `Venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit' significat quo in sanctis illorum non talia vera essent:

`et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis' significat sanctum illius veri: `et Rachel accepit teraphim' significat vera naturalia interiora quae a Divino: et posuit illos in stramento cameli' significat quod in scientificis: `et sedit super illis' significat quod interiora: `et contrectabat Laban omne tentorium et non invenit' significat quod ibi non esset quod ejus proprium: `et dixit ad patrem suum' significat ad bonum: Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere a coram te' significat quod revelari non possint: `quia via feminarum mihi' significat quod adhuc inter immunda: `et scrutatus est, et non invenit teraphim' significat quod ejus non essent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church