Arcana Coelestia (Potts) n. 4163

Previous Number Next Number See English 

4163. Vers. 36-42. Et succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem; et respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me? Quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus vasis domus tuae? pone huc coram fratribus meis et fratribus tuis, et dijudicent inter ambos nos. His viginti annis ego tecum; oves tuae et caprae tuae non abortiverunt, et arietes gregis tui non comedi. Discerptum non adduxi ad te, ego indemnificavi id, e manu mea requisivisti id, furatum die et furatum nocte. Fui, in die comedit me aestus et frigus in nocte, et expulsus somnus meus ab oculis meis. His mihi viginti annis in domo tua servivi tibi, quatuordecim annis in duabus filiabus tuis, et sex annis in grege tuo, et mutavisti mercedem meam decem modis. Nisi Deus patris mei, Deus Abrahami et pavor Jishaki, fuisset mihi, quod nunc vacuum misisses me; miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit Deus, et dijudicavit nocte praeterita. `Succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem' significat zelum naturalis: `et respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me?' significat quod non ex malo separaverit se: `quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus vasis domus tuae?' significat quod nulla vera boni ejus propria fuissent sed omnia data: `pone huc coram fratribus meis et fratribus tuis, et dijudicent inter ambos nos' significat quod ex justo et aequo sit judicium: `his viginti annis ego tecum' significat proprium: `oves tuae et caprae tuae non abortiverunt' significat statum ejus quoad bonum et bonum veri: `et arietes gregis tui non comedi' significat verum boni quod ex illius nihil sumpserit: `discerptum non adduxi ad te' significat quod malum non sua culpa apud illud bonum: `ego indemnificavi id' significat quod bonum inde: `e manu mea requisivisti id' significat quod ab Ipso:

`furatum die et furatum nocte' significat malum meriti similiter:

`fui, in die comedit me aestus, et frigus in nocte, et expulsus somnus meus ab oculis meis' significat tentationes: `his mihi viginti annis in domo tua servivi tibi' significat proprium:

`quatuordecim annis in duabus filiabus tuis' significat primam periodum ut sibi acquireret inde affectiones veri: `et sex annis in grege tuo' significat ut dein bonum: `et mutavisti mecredem meam decem modis' significat statum ejus ad se cum sibi applicaret bona illa: `nisi Deus patris mei, Deus Abrahami et pavor Jishaki, fuisset mihi' significat nisi Divinum e Divinum Humanum: `quod nunc vacuum misisses me' significat quod sibi omnia vindicavisset:

`miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit Deus, et dijudicavit nocte praeterita' significat quot omnia ab Ipso propria potentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church