Arcana Coelestia (Potts) n. 4180

Previous Number Next Number See English 

4180. `Nisi Deus patris mei, Deus Abrahami et Pavor Jishaki, fuisset mihi': quod significet nisi Divinum et Divinum Humanum, constat a significatione `Dei patris' cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum quoad Bonum; quod `Pater' sit Divinum Bonum, et `Filius' Divinum Verum, videatur n. 2803, 3704, hic Divinum Bonum utriusque Essentiae; a significatione `Dei Abrahami' quod sit Ipsum Divinum quod Divina Essentia vocatur; quod `Abraham repraesentet Dominum quoad Ipsum Divinum, n. 2011, 3439; et ex significatione `Pavoris Jishaki' quod sit Divinum Humanum; `Pavor' dicitur quia est Divinum Verum quod intelligitur, nam Divinum Verum secum habet timorem, pavorem et terrorem, apud illos qui non in bono sunt, non autem Divinum Bonum, hoc nullum terret; similiter in sequentibus hujus capitis, Juravit Jacob in Pavorem patris sui Jishaki, vers. 53;

Laban enim quia tunc separatus a Jacobo, hoc est, bonum medium separatum a Bono Divino, in tali statu fuit ut malum inferre vellet, sicut patet ab illis quae de Labane dicuntur; ideo quia tunc talis, dicitur `Pavor Jishaki': quod `Pavor Jishaki' significet Deum Jishaki, cuivis constare potest, et quoque quod in illo statu. Quod `Jishakus' repraesentet Divinum Humanum Domini, et quidem quoad Divinum Rationale, videatur n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210, (x)3704. [2] Cum hoc, quod Divinum Verum quod a Domino, secum pavorem habeat apud illos qui non in bono sunt, non autem Divinum Bonum, ita se habet: Sanctum quod a Domino, in se habet Divinum Bonum et Divinum Verum, haec continue a Domino procedunt, inde lux quae caelis {1}, et inde lux quae in mentibus humanis, consequenter inde sapientia et intelligentia, nam hae luci illi insunt {2}; sed lux illa seu sapientia et intelligentia afficit omnes secundum receptionem;

qui in malo sunt, non recipiunt Divinum Bonum, nam in nullo amore et charitate sunt, omne enim bonum est amoris et charitatis; sed Divinum Verum recipi potest, etiam a malis, at modo ab externo illorum homine, non ab interno: [3] se habet hoc sicut calor et lux quae a sole; calor spiritualis est amor, ita bonum, lux autem spiritualis est fides, ita verum; cum calor a sole recipitur, tunc arbore et flores vegetant, producunt folia, flores, fructus aut semina; hoc fit tempore veris et aestatis, at cum calor a sole non recipitur, sed solum lux, tunc nihil vegetat, at {3} omne vegetativum torpescit, sicut fit tempore autumni et hiemis; ita (t)quoque se habet cum calore spirituali et luce spirituali quae a Domino, si homo est instar veris seu aestatis, tunc recipit bonum quod est amoris et charitatis, et producit fructus, at si homo est instar autumni et hiemis, tunc non recipit bonum amoris et charitatis, proinde non producit fructus, sed usque recipere potest lucem, hoc est, scire illa quae fidei seu veri sunt; lux hiemalis {4} simile facit, nam sistit similiter colores et pulchritudines, et illas conspicuas facit, sed cum differentia quod non penetret versus interiora quia non ibi calor, inde nulla vegetatio. [4] Cum itaque {5} bonum non recipitur, sed modo lux, tunc est sicut in objectis (t)calor non recipitur, modo {6} formae imago et formositas {7} a luce, inde intus est frigus, (o)et ubi frigus intus, ibi torpor omnium {8}, et quasi {9} corrugatio et horripilatio {10} cum illuc lux se indit; haec sunt quae in vivis faciunt timorem, pavorem et terrorem: per hanc comparationem aliquatenus comprehendi potest quomodo se habet cum timore, pavore et terrore qui apud malos, quod nempe illa non sint a Divino Bono sed a Divino Vero, et quod tunc sint quando non recipiunt Divinum Bonum, et tamen recipiunt Divinum Verum; tum quod Divinum Verum;

absque Bono, non penetrare possit versus interiora, sed modo haereat in extremis, hoc est, in externo homine, ac ut plurimum in ejus sensuali; et quod inde appareat homo in externa forma quandoque pulcher, cum tamen in interna sit foedus. Inde quoque constare potest qualis fides apud perplures sit, quam dicunt salvare absque bonis operibus, hoc est, absque bene velle et {11} bene agere. (s)Quia a Divino Humano procedit Divinum Verum, non autem ab Ipso Divino, ideo Divinum Humanum est quod hic significatur per `Pavorem Jishaki,' nam, ut dictum, Divinum Verum est quod terret, non autem Divinum Bonum. Quod a Divino Humano Domini procedat Divinum Verum, non autem ab Ipso Divino, est arcanum hactenus non detectum; cum hoc ita se habet: antequam Dominus venit in mundum, tunc Ipsum Divinum influxit in universum caelum, et quia tunc caelum constabat quoad maximam partem a caelestibus, hoc est, ab illis qui in bono amoris fuerunt, per influxum illum ex Omnipotentia Divina producebatur lux quae in caelis, et inde sapientia et intelligentia; at postquam humanum genus se removit a bono amoris et charitatis, tunc non amplius per caelum produci potuit lux illa, proinde non sapientia et intelligentia quae penetraret usque ad genus humanum, quapropter ex necessitate ut salvaretur, Dominus in mundum venit ac Humanum in Se Divinum fecit ut Ipse quoad Divinum Humanum fieret Lux Divina, et sic universum caelum et universum mundum illuminaret: fuerat Ipsa {12} Lux ab aeterno, nam ab Ipso Divino per caelum illa Lux; ac Ipsum Divinum erat quod suscepit Humanum et Hoc Divinum fecit, et cum Hoc Divinum factum est, tunc ab Illo non modo illuminare potuit ipsum caelum caeleste, sed etiam caelum spirituale, et quoque genus humanum, quod recepit et recipit Divinum Verum in bono, hoc est, in amore in Ipsum et in charitate erga proximum, ut patet apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, [13]. [6] Ex his quae nunc dicta sunt, constare potest quid per haec apud Johannem significantur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat Lux hominum. Erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, i 1-4 9 seq. `Verbum' ibi significat Divinum Verum: quod autem Dominus quoad utramque Essentiam sit Divinum Bonum, at quod ab Ipso procedat Divinum Verum, videatur n. 3704; Divinum enim Bonum non recipi potest ab homine, ne quidem ab angelo, (o)sed solum a Divino Humano Domini, quod intelligitur per haec verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sin Patris est, Ille exposuit, i 18;

sed recipi potest Divinum Verum, at quale dari potest {13} apud hominem qui recipit; in quo vero habitare potest Divinum Bonum cum differentia secundum receptionem. Talia (o)arcana sunt quae obveniunt angeli cum ab homine leguntur {14} haec verba, `Nisi Deus patris mei, Dei Abrahami et Pavor Jishaki, fuisset mihi'; inde patet quantum caeleste inest Verbo et singulis Verbi, tametsi nihil ejus apparet in sensu litterae; et inde quoque patet qualis sapientia angelica est prae sapientia humana; et quod angeli in arcanissimis sint, cum homo ne quidem scit quod aliquod arcanum insit: sed haec quae memorata sunt, modo paucula sunt, in his enim arcanis angeli vident et percipiunt innumerabilia, immo respective indefinita quae nusquam possunt edici, quia loquela humana non est adaequata illis exprimendis, nec mens humana capax recipiendi.(s) @1 caelo$ @2 inest$ @3 sed$ @4 lux enim hyemalis etiam$ @5 ita, o que accidentally$ @6 i sed$ @7 i quoque$ @8 i ibi I$ @9 before horripilatio$ @10 i interius$ @11 i inde$ @12 Ipse$ @13 non quale est in Se, sed quale$ @14 leguntur ab homine after the quotation$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church