Arcana Coelestia (Potts) n. 4182

Previous Number Next Number See English 

4182. `Miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit Deus, et dijudicavit nocte praeterita': quod significet quod omnia a Ipso propria potentia, constat a significatione `miseriae et fatigationis volarum' hic quod sint tentationes; et quia Dominus per tentatione et victorias univit Divinum Humano et Hoc quoque Divinum feci et id ex propria potentia, ideo {1} per eadem haec verba, haec significantur; quod Dominus per tentationes et victorias univerit Divinum Humano, et Hoc Divinum fecerit ex propria potentia, videatur n. (x)1661, 1737, 1813, 1921, 2776, 3318 f.; `vola' seu manus quod sint potentia, n. 878, 3387, proinde `volae meae' aut manus meae, propria potentia: `vidit Deus, et dijudicavit' significat Divinum Domini, quod nempe Divinum quod in Ipso et quod Ipsius, id fecerit. @1 idcirco$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church