Arcana Coelestia (Potts) n. 4205

Previous Number Next Number See English 

4205. `Si ego non transibo ad te acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum hunc et statuam hanc, ad malum': quod significet limitem quantum a bono influere possit, constat a significatione `transire' hic quod sit influere; a significatione `acervi' quod sit bonum, de qua n. 4192; et a significatione `statuae' quod sit verum, de qua n. 3727, 3728, 4090; et quod utrumque tam acervus quam statua essent in signum aut in testem, ibid., hic in signum limitis; quia de conjunctione agitur, ex serie fluit quod in sensu interno sit limes, quantum a bono influere possit. Quod conjunctio fiat per bonum et quod bonum influat secundum receptionem, supra dictum est; receptio autem boni non dari potest aliter quam secundum vera, nam vera sunt in quae bonum influit, est enim bonum agens et verum recipiens, quapropter vera omnia sunt vasa recipientia, n. 4166; quia vera sunt in quae bonum influit, sunt vera quae limitant influxum boni; hoc intelligitur hic per limitem quantum a bono influere possit. [2] Quomodo cum hoc se habet, paucis dicendum est: vera apud hominem quaecumque et qualiacumque sunt, intrant in memoriam ejus per affectionem, hoc est, per jucundum quoddam quod est amoris; absque affectione seu absque jucundo quod est amoris, nihil potest intrare apud hominem quia in illis est vita ejus; haec quae intrarunt, reproducuntur quando simile jucundum recurrit, una cum pluribus aliis quae se associarunt seu conjunxerunt; tum quoque cum idem verum reproducitur a semet vel ab alio, tunc (o)quoque affectio {1} seu jucundum quod fuerat amoris {2} cum intravit, pariter excitatur, nam conjuncta cohaerent; inde constare potest quomodo se habet cum affectione veri; verum quod intravit cum affectione boni, reproducitur cum affectio similis recurrit, et quoque affectio cum verum simile; inde etiam patet quod nusquam aliquod verum cum genuina affectione possit implantari ac interius radicari nisi homo sit in bono; nam genuina affectio veri est ex bono, quod est amoris in Dominum et charitatis erga proximum; bonum hoc influit a Domino, at non figitur quam in veris, nam in veris est hospitium boni, concordant enim; inde quoque patet quod qualia sunt vera, talis sit receptio boni; vera apud gentes quae in mutua charitate vixerunt, talia sunt ut bonum a Domino influens etiam in illis hospitari possit, sed quamdiu in mundo vivunt, non ita prout apud Christianos, qui vera ex Verbo habent, et in charitate spirituali inde vivunt, videantur n. 2589-2604. @1 illa$ @2 i ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church