Arcana Coelestia (Potts) n. 4244

Previous Number Next Number See English 

4244. `Et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et ancilla':

quod significet acquisitiones suo ordine ibi, constat a significatione `bovis et asini, gregis et servi et ancillae' quod sint bona et vera exteriora et interiora inservientia, ita acquisitiones suo ordine; quod `bos' sit bonum naturale exterius, et `asinus' verum naturale exterius, videatur n. 2781; et quod `grex' sit bonum naturale interius, ac `servus' verum ejus, ac `ancilla' affectio illius veri, constat ex significatione cujusvis, de qua aliquoties prius; bona illa et vera sunt acquisitiones, de quibus hic, quae quod in suo ordine nominatae sint, {1} patet;

exteriora enim sunt `bos et asinus,' interiora autem `grex, servus et ancilla.' @1 i nempe primum exteriora dein interiora$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church