Arcana Coelestia (Potts) n. 4249

Previous Number Next Number See English 

4249. `Et timuit Jacob valde, et angustia fuit ei': quod significet statum cum mutatur, constat ex eo quod timor et angustia sint primum tentationum; et quod praecedant {1} cum invertitur seu mutatur status. Arcana quae amplius in his latent, nempe quod `Esau obviam iverit Jacobo cum quadringentis viris,' et quod `inde Jacobo timor et angustia,' non facile ad captum exponi possunt, sunt enim interiora; solum hoc licet afferre: cum bonum priorem locum sumit ac sibi vera subordinat, quod fit cum homo tentationes spirituales subit, tunc bonum quod ab interiore influit, secum habet vera perplura, quae apud hominem recondita sunt in ejus interiore homine; illa ad intuitionem et captum ejus non possunt venire antequam bonum primas agit, tunc enim a bono illustrari incipit naturale, inde apparet quaenam ibi concordant et quaenam discordant, inde timor et angustia quae praecedunt {2} tentationem spiritualem; spiritualis enim tentatio agit in conscientiam, quae est interioris hominis, quare etiam (o)homo non scit cum {3} tentationem illam intrat unde ei timor et angustia, sed angeli qui apud hominem {4}, probe hoc norunt; tentatio enim inde est quod angeli teneant hominem in bonis et veris, spiritus autem mali in malis et falsis {5}; quae enim apud spiritus et angelos qui apud hominem, existunt, illa non aliter percipiuntur apud hominem (o)quam quod in ipso sint; quae enim interius existunt, putat homo dum in corpore vivit et non credit quod omnia influant, quod non causae sint extra illum, quae producunt {6}, sed quod omnes causae sint intra illum, et ejus propriae, cum tamen non ita est; quicquid enim homo cogitat et quicquid vult, hoc est, omnis ejus cogitatio et omnis ejus affectio, vel est ex inferno, vel est ex caelo; cum mala cogitat et vult, et falsis inde delectatur, sciat quod cogitationes et affectiones ejus sint ex inferno, et {7} dum bona cogitat et vult, et veris inde delectatur, quod a caelo, hoc est, per caelum a Domino; sed cogitationes et affectiones quae apud hominem, apparent ut plurimum sub alia specie, sicut pugna malorum spirituum cum angelis (o)ex illis quae sunt apud hominem regenerandum, sub specie timoris et angustiae, ac tentationis: [3] haec non possunt non ut paradoxa apparere homini, quia homo Ecclesiae paene omnis hodie credit, quod omne verum quod cogitat et bonum quod vult et facit, sit a semet, tametsi aliter dicit cum ex doctrinali fidei loquitur; immo talis est ut si quis diceret ad illum quod spiritus ab inferno sint qui influunt in cogitationem et voluntatem ejus cum mala cogitat et vult, et quod angeli e caelo, cum bona, quod tunc haereret mirabundus quod aliquis tale statuat, diceret enim quod sentiat vitam in se, et quod cogitet ex se et velit ex se; ex illo sensitivo credit, non autem ex doctrinali, cum tamen doctrinale est verum, et sensitivum {8} fallax: ab experientia plurium {9} nunc annorum paene continua, hoc scire datum est, ac ita scire ut prorsus nullum dubium (t)sit relictum. @1 ita praecedit$ @2 praecedit$ @3 dum$ @4 illum$ @5 i inde timor et angustia apud hominem, et inde tentatio;$ @6 i illa$ @7 at cum$ @8 i est$ @9 plurimum I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church