Arcana Coelestia (Potts) n. 425

Previous Number Next Number See English 

425. Quod 'aes' significet bonum naturale, adhuc orbi ignotum est; tum quod unumquodvis metallum quod nominatur in Verbo, significet quoddam in sensu interno; ut 'aurum' bonum caeleste; 'argentum' verum spirituale; 'aes' bonum naturale; 'ferrum' verum naturale, et sic porro reliqua; similiter lapis et lignum; talia significata sunt per aurum, argentum, aes, lignum, in arca et tabernaculo; similia in templo, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: apud Prophetas elucet quod talia significentur; ut apud Esaiam, Suges lac gentium, et uber regum suges,... pro aere adducam aurum; et pro ferro adducam argentum; et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; ponamque censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam, lx 16, 17;

ubi de Adventu Domini et Ipsius regno, et Ecclesia caelesti agitur; pro aere aurum; significat pro bono naturali bonum caeleste; 'pro ferro argentum' pro vero naturali verum spirituale; 'pro lignis aes' significat pro corporeo bono naturale bonum; 'pro lapidibus ferrum' significat pro sensuali vero naturale verum: apud Ezechielem, {x}Javan, Tubal et Meshech, hi mercatores tui, in anima hominis, et vasa aeris dederunt negotiationem tuam, xxvii 13;

ubi agitur de Tyro, per quem significantur qui possident divitias spirituales et caelestes, ubi 'vasa aeris' pro bonis naturalibus: apud Mosen, Terra, ejus lapides ferrum, et ex montibus ejus excides aes, Deut. viii 9;

ubi similiter 'lapides' pro vero sensuali, et 'ferrum' pro vero naturali seu rationali, et 'aes' pro bono naturali. 'Quatuor animalia, seu cherubi' visi Ezechieli, 'quorum pedes micantes sicut species aeris laevigati,' i 7; ibi 'aes' similiter significat bonum naturale, nam 'pes hominis' repraesentat naturale: similiter Danieli visus, Vir indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus sicut tarshish, brachia ejus et pedes ejus sicut species aeris laevigati, Dan. x 5, 6. Quod 'serpens aeneus,' Num. xxi 9, repraesentaverit Domini Bonum sensuale et naturale, prius videas [n. 197].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church