4259. `Et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine': quod significet fructificationem et multiplicationem tunc, constat ex significatione `seminis' quod sit fides charitatis, et quoque ipsa charitas, de qua n. 1025, 1447, 1610, 2848, 3373; `ponere illam sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine,' quod sit multiplicatio, patet;
`fructificatio' praedicatur de bono quod [est] charitatis, et `multiplicatio' de vero quod est fidei, n. 913, 983, 2846, 2847.