Arcana Coelestia (Potts) n. 4270

Previous Number Next Number See English 

4270. `Et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, et transivit transitum Jabbok': quod significet insinuationem primam affectionum veri cum veris acquisitis, constat ex significatione `binarum feminarum,' hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; a significatione `binarum ancillarum,' hic Bilhae et Zilpae, quod sint affectiones veri exteriores inservientes pro mediis, de qua n. 3849, 3931; ex significatione `natorum' seu filiorum quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione `transitus Jabbok' quod sit insinuatio prima. Quod `Jabbok' sit insinuatio prima, est quia terminus erat terrae Canaanis; quod omnes termini illius terrae significativi fuerint caelestium et spiritualium regni Domini secundum distantiam et situm, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240, ita quoque vadum seu `transitus Jabbok' quod erat respective ad terram Canaanem trans Jordanem, et fuit terminus hereditatis filiorum Reubenis et Gadis, ut constare potest ex Num. xxi 24; Deut. ii 36, 37; iii 16, 17; Jos. xii 2; Jud. xi 13, 22;

quod cesserit illis in hereditatem, erat `quia' per Reubenem {1} repraesentata fuit fides intellectu seu doctrina, quae primum est regenerationis, (o)aut in complexu verum doctrinae per quod ad bonum vitae pervenitur, videatur n. 3861, 3866; et per `Gadem' repraesentata sunt opera {2} fidei, n. 3934, haec nempe vera fidei seu doctrinalia, et opera fidei quae primum exercentur, sunt per quae homo qui regeneratur, in bonum insinuatur; inde est quod per `transitum Jabbok' significetur insinuatio prima. @1 i enim$ @2 i quae sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church