Arcana Coelestia (Potts) n. 4273

Previous Number Next Number See English 

4273. `Remansit Jacob solus': quod significet bonum veri comparatum, quod tunc ultimum, constat a repraesentatione `Jacobi' hic quod sit bonum veri: quid `Jacob' repraesentaverat, in praecedentibus ostensum est, tum quod varia in naturali, quia status veri et boni est alius in principio, alius in progressu, et alius in fine, n. 3775, 4234, hic bonum veri: causa hujus repraesentationis est quia agitur mox de luctatione ejus, per quam in sensu interno significatur tentatio; et quia nominatus Israel, per quem repraesentatur caelestis spiritualis homo; tum in dein sequentibus quia agitur de conjunctione illius cum Esavo, per quam conjunctionem significatur initiatio veri in bonum; hae causae sunt quod `Jacob' nunc repraesentet bonum veri ultimum in naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church