4299. `Quia vidi Deum facies ad facies, et liberata est anima mea': quod significet quod sustineret gravissimas tentationes, sicut forent a Divino, constat a significatione `videre Deum' quod sit pinquatio ad Ipsum per interiora, nempe bona et vera, inde praesentia, de qua n. 4198; et a significatione `facierum' quod sint interiora, de qua n. 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, proinde cogitationes et affectiones, nam `hae et illae' sunt interiora {1}, de quia sunt animi (c)et mentis, et se manifestant in facie; et ex significatione `liberata anima mea' quod sit sustinere, nempe praesentiam Divinam: quod per illa omnia significetur quod sustineret gravissimas tentationes sicut forent a Divino, non aliunde constare potest quam a causis tentationum proximis et remotis; causae proximae sunt mala et falsa apud hominem, quae inducunt illum in tentationes, proinde mali spiritus (c)et genii qui infundunt, n. 4249; sed usque nemo tentari potest, hoc est, aliquam tentationem spiritualem subire, nisi qui conscientiam habet, tentatio enim spiritualis non aliud est quam cruciatus conscientiae, consequenter non alii possunt tentari quam qui in bono caelesti et {2} spirituali sunt, nam hi conscientiam habent, ceteri non habent, et ne quidem sciunt quid conscientia; [2] conscientia est nova voluntas et novus intellectus a Domino {3};
ita est praesentia Domini apud hominem, et haec eo propior quo plus homo in affectione boni aut veri est; si praesentia Domini propior est quam quantum homo est in affectione boni aut {4} veri, venit homo in tentationem; causa est quia mala et falsa quae apud hominem, temperata eum bonis et veris apud illum, non sustinere possunt praesentiam propiorem; hoc {5} constare potest ab his quae existunt {6} in altera vita, nempe quod mali spiritus nequaquam possint approximare ad societatem aliquam caelestem quin incipiant angi et cruciari; tum {7} quod mali spiritus non sustineant quod angeli illos inspiciunt, ilico enim {8} torquentur et {9} in deliquium cadunt; et quoque ex eo quod infernum a caelo remotum sit, ex causa quia illud non sustinet caelum, hoc est, Domini praesentiam quae est in caelo; inde est quod in Verbo de illis dicatur, (m)Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos, et collibus, Occultate nos, Luc. xxiii 30;
et alibi, Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, Apoc. vi 16;
etiam nimbosa {10} et caliginosa sphaera quae exhalat a malis et falsis illorum qui in inferno, apparet instar montis seu petrae, sub qua absconduntur, videatur n. 1265, 1267, {11} 1270.(n) Ex his nunc sciri potest quod `vidi Deum facies ad facies, et liberata est anima mea' significet gravissimas tentationes sicut forent a Divino: apparent tentationes et cruciatus sicut a Divino quia existunt per praesentiam Divinam Domini, ut dictum, sed usque non sunt a Divino seu Domino, sed a malis et falsis quae apud illum qua tentatur seu cruciatur; a Domino enim non nisi quam sanctum bonum et verum et misericors procedit, hoc sanctum nempe bonum, verum et misericors, est, quod {12} illi qui in malis et falsis sunt, sustinere non possunt, quia opposita seu contraria sunt; mala, {13} falsa, et immisericordia continue intendunt violare sancta illa, et quantum aggrediuntur illa, tantum cruciantur; et cum aggrediuntur et inde cruciantur, tunc putant quod Divinum sit quod cruciat; haec sunt quae intelliguntur per `sicut forent a Divino.' [4] Quod nemo (t)possit videre Jehovam facie ad faciem et vivere, antiquis notum fuit, et inde cognitio ejus rei ad posteros Jacobi derivata est;
quapropter tantum gavisi sunt tum viderunt aliquem angelum, et tamen viverent; ut in Libro Judicum, Vidit Gideon, quod angelus Jehovae, quare dixit Gideon, Domine Jehovih, quandoquidem vidi angelum Jehovae faciem ad faciem: et dixit illi Jehovah, Pax tibi, noli timere, quia non morieris, vi 22, 23;
in eodem Libro, Dixit Manoahus ad uxorem suam, Moriendo moriemur, quia Deum vidimus, xiii 22;
et apud Mosen, Jehovah dixit ad Mosen, Non poteris videre facies Meas quia non videbit Me homo, et vivet, Exod. xxxiii 20:
[5] quod de Mose dicatur quod Locutus cum Jehovah facie ad faciem, Exod. xxxiii 11, et quod Cognoverit illum Jehovah facie ad faciem, Deut. xxxiv 10, est quod apparuerit illi in forma humana adaequata ejus receptioni quae fuit externa, nempe sicut vetustus barbatus sedens apud illum ut instructus sum ab angelis; inde etiam Judaei non aliam ideam de Jehovah habuerunt quam sicut de vetustissimo homine barbae longae et niveae, qui prae aliis diis miracula potuit facere; non quo sanctissimus, quia quid sanctum esset, nesciverunt, minus quod sanctum procedens ab Ipso nequaquam videre potuissent, quia in amore corporeo et terrestri absque sancto interno erant, n. 4289, 4293. @1 A d interiora, i interna$ @2 aut$ @3 i Divino, hoc est, a$ @4 et$ @5 haec$ @6 experientiis$ @7 i ex his$ @8 i tunc$ @9 i quasi$ @10 nebulosa$ @11 i 1268$ @12 hoc sanctum bonum et verum, ac misericors sunt, quae$ @13 i et$