Arcana Coelestia (Potts) n. 4318

Previous Number Next Number See English 

4318. Continuatio de Maximo Homine et (o)de Correspondentia, hic de correspondentia cum Sensibus in genere

Praecipuum intelligentiae quod angelis, est scire et percipere quod omnis vita a Domino, tum quod universum caelum correspondeat Divino Humano Ipsius, et Consequenter quod omnes angeli, spiritus, et homines, correspondeant caelo; tum scire et percipere qualiter correspondent; haec sunt principia intelligentiae in quibus angeli sunt prae hominibus; inde sciunt et percipiunt innumerabilia quae in caelis sunt, et inde quoque illa quae in mundo, nam quae in mundo et ejus natura existunt, sunt causae et effectus ab illis ut principiis; universa enim natura est theatrum repraesentativum regni Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church