Arcana Coelestia (Potts) n. 4337

Previous Number Next Number See English 

4337. SENSUS INTERNUS

In capitibus quae praecedunt, in sensu interno, ubi de Jacobo, de acquisitione veri in Naturali {1} actum est, quae acquisitio fit ut conjungi possit bono, nam omne verum est propter illum finem; `Jacob' in sensu interno est (o)id verum, et `Esau' est bonum cui verum conjungendum est. Antequam conjunctio fit, verum apparet primo loco esse, sed post conjunctionem est bonum actualiter primo loco, videantur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 3995; id quoque est quod significatur per propheticum Isaci ad Esavum, Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit, quando dominaris, et disrumpes jugum illius de collo tuo, Gen. xxvii 40;

hic nunc agitur de illo statu; inde est quod Jacob vocet {2} Esau dominum suum, et se servum, in hoc capite vers. 5, 8, 13, 14. Sciendum quod `Jacob' hic repraesentet veri bonum, sed veri bonum {3} in se spectatum est modo verum; verum enim quamdiu in sola memoria est, dicitur verum; at cum in voluntate et inde in actu, vocatur {4} veri bonum; facere enim verum non aliud est; quicquid procedit ex voluntate, dicitur bonum, nam essentiale voluntatis est amor et inde affectio, et omne quod ex amore et ejus affectione fit {5}, nuncupatur bonum: verum etiam nec (t)conjungi potest bono quod per internum hominem influit et origine Divinum est, quod hic repraesentatur per `Esavum,' priusquam verum voluntate et actu est verum, hoc est, veri bonum; nam bonum quod per internum hominem influit et origine Divinum est, hoc influit in voluntatem, et ibi occurrit veri bono quod per externum hominem insinuatum est. @1 ubi de Jacobo, in sensu interno de acquisitione veri naturalis$ @2 i nunc$ @3 tale quod$ @4 i tunc$ @5 A had procedit but d$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church