4358. `Et dixit, Qui illi tibi?: quod significet agnitionem, constare potest ex eo quod interrogationes in sensu litterae non sint interrogationes in sensu supremo, nam Dominus, de Quo agitur in sensu illo, non opus habet interrogare hominem, novit enim omnia et singula; inde interrogatio haec `qui illi tibi?' significat agnitionem; per `Esau' enim repraesentatur Dominus quoad Divinum Bonum naturale, et Divinum Bonum agnoscit ilico vera quae sibi conjunget; et praeterea omne bonum hoc facit, nam bonum {1} non potest esse absque illis quae vocat vera, nec vera absque illo quod vocant bonum; se conjungunt ex se; sed quale bonum est, talia vera sibi conjungit; bonum est quod agnoscit illa et se copulat sicut maritus cum uxore, conjunctio enim boni cum veris est conjugium in spirituali sensu, n. 2508, 2618: quod bonum agnoscat suum verum, et verum suum bonum, et conjungantur, videatur n. 3101, 3102, 3161, 3179, 3180. @1 bonum enim$