Arcana Coelestia (Potts) n. 4405

Previous Number Next Number See English 

4405. Quod sensus visus correspondeat affectioni intelligendi et sapiendi, est quia visus corporis prorsus correspondet visui spiritus ejus, ita intellectui: sunt enim binae luces, una quae est mundi a sole, altera quae est caeli a Domino; in luce mundi nihil intelligentiae est, at in luce caeli est intelligentia; `inde' quantum apud hominem illa quae sunt lucis mundi illuminantur ab illis quae sunt lucis caeli, tantum intelligit et sapit homo; ita quantum correspondent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church