Arcana Coelestia (Potts) n. 4419

Previous Number Next Number See English 

4419. Erat spiritus apud me, qui cum {1} vixit in mundo, multa scivit, et inde credidit quod prae omnibus saperet; a quo id malum contraxerat quod ubicumque esset, omnia vellet regere; is missus ad me a quadam societate ut inserviret illis pro subjecto seu pro communicatione, n. 4403, et quoque ut abalienarent illum a se, quippe incommodus per id quod {2} illos ex sua intelligentia regere vellet: cum apud me fuit, loqui dabatur cum illo de intelligentia ex proprio, quod illa in orbe Christiano tantum valeat ut credatur quod omnis intelligentia sit inde, et sic nulla ex Deo, tametsi cum ex doctrinalibus fidei loquuntur, dicunt quod omne verum et bonum sit e caelo, ita a Divino, proinde omnis intelligentia, nam haec est veri et boni; sed cum ille spiritus ad haec attendere nolebat, dicebam quod benefaceret si recederet, quia sphaera ejus intelligentiae infestabat; at {3} quia in persuasione erat quod intelligens prae aliis esset, non volebat; [2] tunc ei ostendebatur ab angelis qualis est intelligentia (c)ex proprio et qualis intelligentia a Divino, et hoc per luces; talia enim in altera vita per lucis variegationes mirabiliter sistuntur videnda;

intelligentia ex proprio ostendebatur per lumen quod apparebat sicut lumen fatuum, circum quod limbus tenebrosus esset, et praeterea ad parum distantiae (t)se extendebat a foco; ostensum {4} porro quod ilico exstinguatur cum inspicitur ab angelica quadam societate, prorsus sicut lumen fatuum ad lucem aut {5} diem solis:

deinde ostensum qualis esset intelligentia a Divino, etiam per lucem, haec erat candida et luminosa plus quam meridiana solis, (o)et se extendens ad omnem distantiam, seque {6} terminans sicut lux solis in universo; et dictum quod intelligentia et sapientia intret ab undique in illius lucis sphaeram, et faciat ut percipiatur verum et bonum intuitione paene illimitata, sed hoc secundum quale veri ex bono. @1 dum$ @2 ex causa quia$ @3 sed$ @4 i talis etiam apparet intelligentia ex proprio, cum sistitur videnda per lumen;$ @5 et$ @6 et se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church