443. Exempla quaedam a Spiritibus, quid cogitaverint in vita corporis de Anima aut Spiritu
In altera vita manifeste percipere datur quas opiniones habuerint, cum vixerunt in corpore, de anima, de spiritu, de vita post mortem; nam cum tenentur in statu quasi essent in corpore, tunc similiter cogitant, et cogitatio tam perspicue communicatur ac si aperte loquerentur. A quodam qui ante paucum tempus decesserat, percepi, quod etiam fassus, quod quidem crediderit spiritum, sed quod victurus vitam obscuram, ex causa, si abstraheretur vita corporis, quod remaneret obscurum quid; posuit enim in corpore vitam; quare habuit ideam de spiritu sicut de larva; seque confirmavit ex eo quod viderit bruta quoque vitam habere paene sicut homines; miratus nunc quod spiritus et angeli in summa luce vivant, in summa intelligentia, sapientia et felicitate, cum tali perceptione ut vix describi queat; ita minime in vita obscura sed in clara et distinctissima.