Arcana Coelestia (Potts) n. 4431

Previous Number Next Number See English 

4431. `Filius Hamoris Hivaei': quod significet ab antiquis, constat a significatione `filii,' qui hic est Shechemus, quod sit verum interius, (o)de qua mox supra; quod `filius' sit verum, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; et ex repraesentatione `Hamoris' quod sit pater illius veri, ita ab antiquis; emanavit enim verum quod interius erat in ritualibus et repraesentativis ab Ecclesia quae ab antiquo, et quia ita, Hamor etiam nominatur Hivaeus; gens enim Hivaea fuit per quam tale verum apud antiquos significatum fuit, quia ab antiquo tempore in tali fuerunt; inde est quod Hamor hic dicatur Hivaeus; per omnes enim gentes in terra Canaane aliquod bonum aut verum Ecclesiae tempore antiquo significatum fuit, nam Antiquissima Ecclesia, quae caelestis, ibi fuerat, n. 4116; sed postmodum illae gentes, sicut reliquae, apud quos Ecclesia fuit, deflexerunt ad idololatrica, ideo quoque per easdem significantur idololatriae; sed quia per `Hivaeos' ab antiquo significatum est verum interius, et illi inter gentes probiores fuerunt, apud quos non ita consummata fuit iniquitas, hoc est, non ita {1} verum Ecclesiae exstinctum, ut apud alios ideo {2} ex Providentia Domini conservati sunt Hivaei Gibeonitae per foedus quod Joshua et principes cum illis pepigerunt, Jos. ix 15; quod illi Hivaei fuerint, videatur Jos. (x)ix 7; xi 19. Ex his nunc patet unde est quod per `Shechemum filium Hamoris Hivaei' significetur, verum interius ab antiquis. @1 i omne$ @2 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church