4436. `Et dixit Shechem ad Hamor patrem suum': quod significet cogitationem ex vero apud antiquos, constat a significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio et inde cogitatio, de qua n. 3395; et' ex repraesentatione `Shechemi filii Hamoris' quod sit verum apud antiquos, de qua n. 4430, 4431; inde patet quod `dixit Shechem ad Hamorem patrem suum' sit cogitatio ex vero apud antiquos.