4438. Vers. 5-7. Et Jacob audivit, quod polluerit Dinam filiam suam; et filii ejus erant cum acquisitione ejus in agro; et tacuit Jacob usque ad venire illos. Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum, ad loquendum cum eo. Et filii Jacobi venerunt ab agro, ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde, quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet. `Jacob audivit quod polluerit Dinam filiam suam' significat conjunctionem non legitimam; `Jacob' est hic Antiqua Ecclesia externa: `et filii ejus erant cum acquisitione ejus in agro' significat posteros quod in suo religioso essent: `et tacuit Jacob usque ad venire illos' significat consultationem ex veris fidei, quae illi et posteris ejus: `et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo significat consultationem de vero Ecclesiae illius: `et filii Jacobi venerunt ab agro' significat quod consultaverint ex religioso suo: `ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde' significat quod in malo essent contra verum Ecclesiae apud antiquos: `quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet' significat conjunctionem in oculis illorum illicitam contra verum quod illis.