4464. `Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos':
quod significet accessionem ad illorum religiosum, constat `ex significatione `consentire' quod sit accessio; et a significatione esse sicut illi' quod sit ut in solis externis essent, non autem in internis, tunc enim fuissent {1} sicut illi, videatur mox supra n. (x)4459 ostensum est ibi, (o)nempe n. 4459, quid sit in solis externis esse et quid in internis; hic dicendum {2} cur homo in internis esse debet; cuivis notum esse potest, qui reflectit {3}, quod homo per interna communicationem habeat cum caelo, totum enim caelum est in internis; nisi homo quoad cogitationes et affectiones, hoc est, {4} quae sunt intellectus et quae sunt voluntatis, sit in caelo, non potest post mortem illuc venire, nam nihil communicationis est; homo in vita corporis sibi per vera quae sunt intellectus et bona quae sunt voluntatis, procurat sibi communicationem illam, et nisi tunc procuret illam sibi, postea non fit; nam post mortem aperiri mens ejus versus interiora nequit, si non aperta fuerit in vita corporis. [2] Non novit homo quod secundum vitam affectionum {5} ejus, sphaera quaedam spiritualis illum circumdat, quae sphaera perceptibilior est angelis quam est sphaera odoris exquisitissimo sensui {6} in mundo; si vita illius fuerit in solis externis, scilicet in voluptatibus {7} ex odiis contra proximum, ex vindictis (o)et ex crudelitate inde, ex adulteriis {8}, ex eminentia sui {9} et inde contemptu aliorum ex rapinis clandestinis, ex avaritia, ex dolis, et ex {10} luxuria, (c)ac similibus, sphaera spiritualis quae illum circumfundit, est tam tetra sicut est in mundo sphaera odoris ex cadaveribus, ex stercoribus, ex quisquiliis graveolentibus {11}, et similibus; hanc sphaeram homo qui vitam talem egerat, secum fert post mortem; et quia totus quantus in illa sphaera est, non potest alibi esse quam in inferno, ubi tales sphaerae sunt; de sphaeris in altera vita et unde illae, videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2401, 2489. [3] Qui autem in internis sunt scilicet qui jucundum habuerunt in benevolentia et charitate erga proximum, et maxime qui beatum in amore in Dominum, illos circum fundit sphaera grata et amoena, quae est ipsa caelestis, quapropter illi {12} in caelo sunt. Sphaerae quae percipiuntur in altera vita, oriuntur omnes ex amoribus et inde affectionibus in quibus fuerant, consequenter ex vita, nam amores et inde affectiones faciunt ipsam vitam; et quia oriuntur ex amoribus et inde affectionibus, oriuntur ex intentionibus et finibus {13} propter quos homo ita vult et ita agit, nam quisque pro fine habet quod amat, idcirco fines determinant vitam hominis, illius quale constituunt, inde imprimis est sphaera ejus; haec percipit exquisitissime in caelo, ex causa quia universum caelum in sphaera finium est; ex his {14} patet qualis homo qui in internis est et qualis qui in externis, et cur non in solis externis sed in internis esse debet. [4] Sed haec homo qui in solis externis est, (m)utcumque acumine ingenii (o)de rebus in vita civili pollet, et utcumque ex scientificis eruditionis famam sibi comparaverat, (n) non curat, quia est talis ut nihil credat dari quod non oculis videt (c)et tactu sentit, proinde nec caelum nec infernum; et si diceretur ei quod statim post mortem in alteram vitam venturus (o)sit, (c)ac ibi perfectius quam in corpore visurus, auditurus, locuturus, et sensu tactus gavisurus, rejiceret sicut aliquod paradoxon {15} aut phantasma;
cum tamen actualiter (t)se ita habet; (m)similiter si quis diceret quod anima seu spiritus qui vivit post mortem, sit ipse homo, non autem corpus quod circumfert in mundo:(n) [5] inde consequitur quod qui in solis externis sunt, nihil curent quid de internis dicitur {16}, cum tamen haec faciunt illos beatos et felices in regno in quod venturi sunt, {17} in quo victuri in aeternum; maxima pars Christianorum in tali incredulitate sunt {18}: quod in tali incredulitate sint, scire mihi datum est ex illis qui ex Christiano orbe in alteram vitam venerunt, cum quibus locutus `sum'; in altera enim vita non occultare possunt quae cogitarunt, quia cogitationes ibi evidenter patent, nec occultare possunt quid pro finibus habuerunt, hoc est, quid amaverunt, quia id per sphaeram se manifestat. @1 forent$ @2 i est$ @3 si expendit$ @4 i quoad illa$ @5 affectionis$ @6 exquisitissimi sensus odoris$ @7 i solis$ @8 after proximum$ @9 super alios$ @10 exque$ @11 graveolentis$ @12 etiam$ @13 A had ex finibus, d finibus, i intentionibus aut finibus$ @14 inde$ @15 paradoxum$ @16 dicatur$ @17 i et$ @18 i tametsi illi prae omnibus de caelo et de inferno ex Verbo instructi sunt 271$