4472. `Bona fuerunt verba illorum in oculis Hamoris': quod significet condescendentiam quoad vitam, constat (c)ex significatione `bona esse verba' quod sit condescendentia; et ex repraesentatione `Hamoris' quod sit bonum Ecclesiae apud antiquos, de qua n. 4447; hic vita {1}, nam vita est boni, sicut doctrina est veri, quae est `Shechemus,' ut sequitur: causa quod non bonum sed vita hic per `Hamorem' repraesentetur, est quia ad externa filiorum Jacobi condescendebat. @1 i est$