4475. `Quia beneplacuit in filia Jacobi': quod significet ad religiosum illius Ecclesiae, constat a repraesentatione `Dinae', quae hic est filia Jacobi, quod sit affectio veri Ecclesiae Antiquae {1}, haec enim repraesentatur per `Jacobum,' n. 4439; cum affectione veri hujus Ecclesiae, seu quod idem, cum hac Ecclesia, erat desiderium conjunctionis; sed quia Ecclesia illa apud posteros Jacobi quae hic repraesentatur per `filios ejus,' qui loco patris locuti sunt, n. 4470,' facta est mere externa, et ad haec acceptanda consenserunt Hamor et Shechemus, ideo per `filiam Jacobi' nunc significatur religiosum illius Ecclesiae {2}. @1 quae in Ecclesia Antiqua$ @2 In A there follows a deletion containing a definition of religiosum. It runs religiosum Ecclesiae vocatur illud ejus quod externum est, et magis cum in externo ponitur essentiale ejus: sed quomodo haec se habent ex sequentibus patebit$