4478. `Et locuti ad viros urbis suae, dicendo': quod significet persuasionem, constare potest (c)a significatione `loqui' quod sit velle, et quoque influere, de qua n. 2951, 3037, hic persuadere quia qui vult, in persuasione est, et qui inde influit, persuasionem communicat; et `viri urbis' sunt qui in veris doctrinae, hic `in veris' similibus cum Shechemo; nam urbs antiquis temporibus non erat aliud quam una gentis familia; cohabitatio (c)eorum qui ab una {1} familia, dicebatur urbs; et quia in sensu interno non intelligitur familia, sed quale ejus quoad vitam et doctrinam, per `urbem' significatur doctrinae verum, et per `habitatores' doctrinae bonum, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2451, 2712, 2943, 3216; at cum habitatores urbis nominantur `viri urbis' tunc non bonum {2} doctrinae sed vera ejus significantur; in Verbo enim `viri' sunt vera, n. 3134 @1 eadem$ @2 bona$