Arcana Coelestia (Potts) n. 448

Previous Number Next Number See English 

448. Locutus cum multis qui in vita eorum corporis mihi noti fuerunt, et diu, per menses et annum, tam clara voce, sed interna, sicut cum amicis in mundo; cum quibus aliqua etiam intercesserunt commercia sermonis de statu hominis post mortem; mirati valde quod nemo in corporis vita sciat vel credat quod victurus ita post vitam corporis, cum tamen sit continuatio vitae, et talis ut transeat e vita obscura in perspicuam; et qui in fide in Dominum, in magis magisque perspicuam: voluerunt ut dicerem amicis eorum quod vivant, et quod scriberem ad eos; qui eorum status sint, quibus etiam plura narravi de statu amicorum eorum; [2] sed dixi, si dicerem aut scriberem, quod non crederent; vocarent phantasias, irriderent, peterent signa aut miracula antequam credant, sic exponerer eorum subsannationi: et quod haec vera sint, forte pauci credituri, nam negant corde quod sint spiritus; et qui non negant, usque nihil audire volunt quod aliquis cum spiritibus loqui possit. Talis fides de spiritibus nusquam fuit antiquis temporibus, sed hodie, cum ex cerebroso ratiocinio volunt explorare quid spiritus, quos omni sensu privant per definitiones et suppositiones; et quo eruditiores volunt esse, eo plus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church