4480. `Et habitent in terra': quod significet quoad vitam, constat ex significatione `habitare' quod sit vita, de qua supra n. 4467; per `terram' hic sicut alibi significatur Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f., 2928, 3355, 4447; ita per `habitare in terra' significatur similitudo vitae secundum illa {1} quae sunt Ecclesiae. Quicquid in Verbo scriptum est, hoc in se et in sua essentia est spirituale; quod Verbum sit spirituale, notum est, sed spirituale ejus non apparet in littera, in littera enim est mundanum, imprimis {2} in historicis, at cum legitur ab homine, mundanum quod ibi, fit spirituale in mundo spirituali, hoc est, apud angelos; illi enim non cogitare possunt quam spiritualiter de unaquavis re; ita quoque de `habitare in terra';
spiritualiter cogitare est de illis quae sunt regni Domini, ita de illis quae sunt Ecclesiae. @1 quoad vitam in illis$ @2 cumprimis$