Arcana Coelestia (Potts) n. 4486

Previous Number Next Number See English 

4486. `In circumcidi omnem masculum quemadmodum illi circumcisi':

quod significet si initiarentur per illa in repraesentativa et significativa illorum quoad sola externa, constat ex significatione `circumcidi' quod sit repraesentativum externum, signum quod essent ab Ecclesia, hic a religioso in quo fuerunt posteri ex Jacobo, de qua n. 4462; et quia acceptabant eorum religiosum, quod in solis externis constabat, n. 4281, 4293, 4307, ideo dicitur, `quemadmodum illi circumcisi {1}'; inde patet quod per `circumcidi omnem masculum quemadmodum illi circumcisi' significetur si initiarentur per illud in repraesentativa et significativa illorum quoad sola externa: quid haec praeterea involvunt, constabit ea sequentibus. @1 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church