Arcana Coelestia (Potts) n. 4493

Previous Number Next Number See English 

4493. `Et circumciderunt omnem masculum, omnes egredientes portam urbis illius': quod significet accessionem ad externa, constat ex significatione `circumcidere omnem masculum' quod sit per id initiari in repraesentativa et significativa illorum, nempe posterorum Jacobi, quoad sola externa, de qua n. 4486; et ex significatione `egredi portam urbis' quod sit recedere e doctrina Ecclesiae apud antiquos, de qua mox supra n. 4492; et quia recessio (c)e doctrina et accessio ad externa significatur, ideo bis dicitur `egredientes portam urbis illius', non etiam simul, ut alibi, ingredientes illam; per `ingredi' enim significatur accessio ad doctrinam et recessio ab externis {1}, hic autem contrarium. [2] Quomodo haec se habent, dicendum: homines Antiquissimae Ecclesiae ex cujus reliquiis Hamor et Shechem cum familiis suis {2} fuerunt, prorsus alio et diverso genio ac indole fuerunt quam viri Antiquae Ecclesiae; homines (o)enim Antiquissimae Ecclesiae habuerunt voluntarium in quo integrum (o)erat, non autem viri Antiquae Ecclesiae; quapropter Dominus apud homines Antiquissimae Ecclesiae potuit influere per voluntarium, proinde per viam internam, non autem apud viros Antiquae Ecclesiae, in his enim voluntarium deperditum fuit, sed influebat (o)Dominus in intellectuale (o)eorum, ita non per viam internam sed per externam, ut supra n. 4489 dictum est; influere per voluntarium est per bonum amoris, nam omne verum est partis voluntariae; at influere per intellectuale est per verum fidei, nam omne verum est partis intellectualis; in hac parte, nempe intellectuali, Dominus apud viros Antiquae Ecclesiae formavit novam voluntatem cum illos regeneravit: quod bona et vera parti voluntariae hominum Antiquissimae Ecclesiae implantata fuerint, videatur n. 895, 927 at quod parti intellectuali virorum Antiquae Ecclesiae, n. (x)863, 875, 895, 927, 2124, 2256, 4328: quod in parte intellectuali formetur nova voluntas, n. 928, 1023, 1043, 1044, 4328; quod detur parallelismus inter Dominum et inter bonum apud hominem, non autem inter verum, n. 1831, 1832, 1718, 3514 et quod inde viri Antiquae Ecclesiae fuerint in obscuro respective, n. 2708, 2715, 2935, 2937, 3246, 3833. Ex his constare potest quod homines Antiquissimae Ecclesiae prorsus alio et diverso genio ac indole fuerint a viris {3} Antiquae Ecclesiae. [3] Inde erat quod qui ab Antiquissima Ecclesia erant, interni homines fuerint et nulla externa cultus habuerint; et quod qui ab Antiqua Ecclesia erant, externi homines fuerint et externa cultus habuerint; nam illi per interna videbant externa sicut a {4} luce solis diu, et hi per externa videbant interna sicut {5} in lumine lunae et stellarum noctu, quapropter etiam Dominus illis in caelo apparet ut sol, his autem ut luna, n. 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 4060; illi sunt qui in explicationibus vocantur caelestes, hi autem qui spirituales. [4] Ut illustretur qualis differentia fuerit, sit exemplum: homo Antiquissimae Ecclesiae si legisset Verbum historicum aut propheticum, absque praevia instructione aut ulla explicatione, vidisset sensum ejus internum, et hoc usque adeo ut caelestia et spiritualia quae (o)sunt sensus interni, ilico obvenissent {6}, et vix aliquid quod in sensu litterae; (o)ita sensus internus fuisset illi in claro, at sensus litterae in obscuro; foret sicut qui {7} audit loquentem et solum haurit sensum, non autem attendit ad loquentis voces; at homo Antiquae Ecclesiae si legisset Verbum, non potuisset absque praevia instructione aut explicatione videre sensum ejus internum, ita quod sensus internus fuisset illi in obscuro, at sensus litterae in claro; foret sicut {8} ille qui audit loquentem et cogitatione inhaeret vocibus {9}, et interea non attendit ad sensum qui inde ei perit: (m)at homo Ecclesiae Judaicae cum legit Verbum, nihil capit praeter sensum litterae {10}; quod sensus aliquis internus sit, non scit, et quoque negat: similiter hodie homo Ecclesiae Christianae.(n) [5] Ex his constare potest qualis differentia fuit {11} inter illos qui per Hamorem et Shechemum repraesentantur {12}, qui quia ex reliquiis Antiquissimae Ecclesiae fuerunt, in internis et non in externis fuerunt, ac inter illos qui per `filios Jacobi' significantur, qui in externis et non in internis fuerunt {13}; et porro constare potest quod Hamor et Shechemus non accedere potuissent ad externa, et acceptare illa quae apud filios Jacobi, nisi interna eorum occluderentur, quae si occlusa fuissent, in aeternum periissent. [6] Haec causa arcana est cur Hamor et Shechemus cum familiis eorum occisi (x)sunt, quod alioquin non permissum fuisset; sed hoc non aufert culpam a filiis Jacobi, quin enorme facinus patraverint; illi nihil de arcano illo noverunt, nec illum finem habuerunt; quisque secundum finem seu intentionem judicatur; quod intentio `eorum fraudulenta fuerit, in vers. 13 manifeste dicitur; cumque aliquod {14} tale permittitur a Domino, id fit per malos ac per infernales qui infundunt; sed omne malum quod mali intendunt et faciunt bonis, Dominus vertit in bonum, hic {15} ut Hamor et Shechemus cum familiis eorum salvarentur. @1 internis I$ @2 eorum$ @3 veris I$ @4 in$ @5 i ita$ @6 obvenirent$ @7 i ille$ @8 sic I$ @9 i ejus$ @10 literalem$ @11 A d esset, ip fuerit$ @12 i hic$ @13 fuerunt after externis$ @14 aliquid$ @15 A d hic, hoc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church