Arcana Coelestia (Potts) n. 4497

Previous Number Next Number See English 

4497. `Et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi': quod significet fidem et amorem, constat a repraesentatione `Shimeonis' quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, et ex repraesentatione `Levi' quod sit amor spiritualis seu charitas, de qua n. 3875, 3877; in genuino sensu illa per Shimeonem et Levi et quoque per tribus a Shimeone et Levi nominatas significantur, at in sensu opposito falsum et malum, nam falsum est oppositum vero fidei, et malum bono charitatis; haec repraesentant Shimeon et Levi respective ad gentem Judaicam quae apud se exstinxerat omne fidei et omne charitatis quae erant interna cultus; ut melius constare potest a sequentibus, ubi de illis dicitur quod `occiderint Hamorem, Shechemum {1}, (c)et viros urbis,' et quod `filii Jacobi venerint super confossos et depraedati sint omnia.' Quod Shimeon et Levi id fecerint, erat ut repraesentaretur quod verum quod fidei et bonum quod charitatis, factum sit falsum et malum; cum enim verum fit falsum et bonum fit malum in Ecclesia, actum est de Ecclesia. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church