4513. Vers. 30, 31. Et dixit Jacob ad Shimeon et ad Levi, Perturbastis me, ad fetere faciendum me habitatori terrae, Cananaeo et Perizzaeo, et ego mortales numeri; et congregabuntur super me, et percutient me, et perdar ego et domus mea. Et dixerunt, An sicut meretricem faciet sororem nostram? `Dixit Jacob' significat Antiquam Ecclesiam externam: ad Shimeon et Levi' significat repraesentativum spiritualium et caelestium: `Perturbastis me, ad fetere faciendum me habitatori terrae' significat quod abominarentur illi qui ab Ecclesia Antiqua: `Cananaeo et Perizzaeo' significat qui in bono et vero: `e ego mortales numeri' significat quod facile: `et congregabuntur super me, et percutient me, et perdar' significat quod sic pereat Ecclesia Antiqua: `ego et domus mea' significat quoad verum et bonum: e dixerunt' significat responsum: `An sicut meretricem faciet sororem nostram?' significat propter quod nulla illis affectio.