4528. Oculus seu potius visus ejus correspondet imprimis illis societatibus in altera vita quae in paradisiacis sunt, quae supra antrorsum paulisper ad dextrum apparent, ubi ad vivum sistuntur videndi horti cum arboribus et floribus tot generum et specierum ut pauca sint respective quae in universa tellure; in singulis ibi objectis est aliquid intelligentiae et sapientiae quod elucet, sic ut dicas quod sint simul in paradisis intelligentiae et sapientiae;
haec sunt quae ab interioribus illos qui ibi, afficiunt, et sic non solum laetificant visum, sed etiam simul intellectum. [2] Paradisiaca illa sunt in primo caelo et in ipso limine ad interiora illius caeli, et sunt repraesentativa, quae e superiore caelo descendunt cum angeli superioris caeli intellectualiter de veris fidei apud se loquuntur; loquela angelorum ibi fit per ideas spirituales et caelestes quae illis sunt formae vocum, et continue per series repraesentationum talis pulchritudinis et amoenitatis ut nullatenus exprimi possit; hae pulchritudines et amoenitates sermonis (c)illorum sunt quae ut paradisiaca repraesentantur in caelo inferiore: [3] caelum hoc distinctum est in plures (o)caelos, quibus correspondent singula quae in cameris oculi; est caelum ubi horti paradisiaci, de quibus dictum; est caelum ubi atmosphaerae diversicolores, ubi universa aura fulgurat quasi ex auro, argento, margaritis, lapidibus pretiosis, floribus in minimis formis, et innumerabilibus aliis; est caelum irideum ubi irides pulcherrimae, magnae et parvae, variegatae splendidissimis coloribus: singula {1} haec existunt per lucem quae a Domino in qua intelligentia et sapientia, inde est in singulis objectis ibi aliquid {2} intelligentiae veri et sapientiae boni, quod repraesentative ita sistitur. [4] Qui non aliquam ideam de caelo habuerunt nec de luce ibi, illi aegre possunt adduci ad credendum quod talia ibi sint;
quare qui in alteram vitam secum illam incredulitatem ferunt, si in vero et bono fidei fuerunt, auferuntur ab angelis in illa, et cum vident illa, obstupescunt; de paradisiacis, atmosphaeris et irideis, videantur quae prius ab experientia, n. 1619-1626, 2296, 3220; et quod in caelis continuae repraesentationes sint, n. 1807, 1808, 1971, 1980, 1981, 2299, 2763, 3213, 3216-3218, 3222, 3350, 3475, 3485. @1 i et$ @2 i interius$