4544. `Removete deos alienigenae qui in medio vestri': quod significet quod rejicerentur falsa, constat a significatione `removere' quod sit rejicere; et a significatione `deorum alienigenae' quod sint falsa; per `deos' enim in Verbo significantur vera, et in opposito sensu falsa, n. 4402 `alienigenae' dicebantur qui extra Ecclesiam fuerunt, proinde qui in falsis et malis, n. 2049, 2115, inde `dii alienigenae' sunt falsa.